라틴어 문장 검색

Si qui autem nec alienis nec propriis placitis obnoxii, sed libertati faventes, ita animati fuere ut alios secum simul quaerere cuperent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:62)
sed potius benigne faveat, ut apocalypsim ac veram visionem vestigiorum et sigillorum creatoris super creaturas scribamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 40:3)
In delectu deputatorum, qui negotia ad consilium informandum praeparent, praestat eos eligere qui aequi sunt et in neutram partem propendeant, quam aequitatem quandam creare introducendo aliquos qui utrique parti sedulo faveant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:9)
Tales etiam adhibe qui negotio cui praeficiuntur faveant, id enim industriam acuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:7)
Si quem moveat inclinatio propria ut parti iniquiori faveat in caussa iudiciali utatur potius auctoritate sua ut rem componat quam ut obtineat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:3)
Sed etiamnum magis mirum est iudices advocatis quibusdam prae caeteris immoderate et aperte favere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:11)
Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 17:1)
Eorum castra ei equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 87:7)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:1)
Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent.
(카이사르, 내란기, 2권 5:6)
provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:15)
Hac habita oratione exposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.
(카이사르, 내란기, 3권 90:5)
Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장8)
ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION