라틴어 문장 검색

Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:5)
Iste in grata planitie fixit tentoria;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:57)
Aureus tamen crinis gratiori igne flammantior, aureo diademati indignando videbatur praestare subsellia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:6)
Aera laedebat mendaci vulnere cornu, Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit Organicis patere modis, artique favere Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:2)
Nullus erat major, melior, vel gratior illo, Quo concludebat praedictis cantibus unus, Dulcis pentasonae cantus, vestigia cujus, Cujus adorabat vocem plebs aemula cantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:10)
Et quae cum cithara discordi disputat ore, Psalterii condita favo, mellita sapore, Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:11)
Nisi vero et accipitres, aves domitae et gratissimae procerum et nobilium, calore eodem et siti moriebantur in manibus eas ferentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:10)
His et hujuscemodi verbis amaris fere ad arma ventum est, nisi viri pacifici et prudentes tali consilio intervenissent, ut ab ipsis civibus Armeniis ex amborum legatione cognosceretur, sub cujus dominio et ditione urbem magis subesse intenderent, cujusque parti meliori optione faverent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:3)
Robertus Flandrensis, Robertusque comes Northmannorum, Stephanus Blesensis, Reymundus comes, Tatinus familiaris imperatoris Constantinopolitani, Adam filius Michaelis, Robertus de Barnavilla, si gratum vobis est consilium, extremas acies equitum et peditum moderantes tueantur.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:17)
Qui Deo favente pontem anticipantes, in Turcos sagitta infestos irruerunt, scuto tectis pectoribus resistentes, et a loco amoventes, quousque ad stationem equorum ipsorum sagitta Christianorum transvolante, perventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:2)
et sine mora columbas duas, aves gratas ac domitas, secum allatas eduxerunt a sinu suo, ac charta, ducis responsis promissisque fidelibus inscripta, caudis illarum filo innodata, e manibus suis has ad ferenda laeta nuntia emiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:5)
Sed Christianorum virtus, Deo favente, praevaluit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:11)
Jam Deo et Domino nostro Jesu Christo favente, his in concordiam reductis, Robertus Flandrensis, [0564A] Robertus princeps Northmannorum, Reymundus pariter de Provincia et universi principes reditus sui intentionem duci aperiunt, ac benevolum in omnibus quae habebant in animo humili et mansueto habito colloquio invenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:1)
Aliquot deinde diebus transactis, episcopus Pisanus, multum fautoribus Baldewino et Boemundo sibi conquisitis, duci adeo gratus et dilectus fieri coepit, quousque ad patriarchatus dignitatem provehi meruit, collatione potius pecuniae quam dilectione novae ecclesiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:1)
Tandem [0593C] Tankradus anxius quid ex tertia admonitione faceret, consilium cum suis iniit, qualiter inter Japhet et Assur altera ex ripa fluminis, quod has duas civitates dividit, regi responderet ac loqueretur, si ei gratum foret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION