라틴어 문장 검색

Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:1)
Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:1)
nam et uiribus opus est et cruditates cauendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:5)
febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 2:2)
interdum grauior dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate uel frigore uel igne aut sole contrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:2)
Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex uino uel cruditate origo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:6)
si fieri potest, ex nausia uomitus * , uitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, uinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:5)
At cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, ne anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 4:1)
Is si et ab initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 4:5)
Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium est, tum cibis uinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:8)
Vbi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque ualido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:1)
In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:4)
febricula oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:9)
Potui, si febricula est, aqua pura calida uel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:6)
interdum enim tormina ac febriculas excitat uiresque consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION