라틴어 문장 검색

et, ne quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:2)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:3)
Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 10:1)
Ignes Solis lucifero fugiebant astra relicto, Iamque dies primos belli visura tumultus Exoritur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:47)
Et iam Pleias hebet, flexi iam plaustra Bootae In faciem puri redeunt languentia coeli, Maioresque latent stellae, calidumque refugit Lucifer ipse diem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:51)
Lucifer a Casia prospexit rupe, diemque Misit in Aegyptum, primo quoque sole calentem, Cum procul a muris acies non sparsa maniplis Nec vaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes Recta fronte venit, Passuri cominus arma, Laturique ruunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:1)
Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam, Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX4)
Amphitheatrales inter nutrita magistros Venatrix, silvis aspera, blanda domi, Lydia dicebar, domino fidissima Dextro, Qui non Erigones mallet habere canem, Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus Luciferae pariter venit ad astra deae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXIX1)
unde Vergilius hoc loco 'matre dea monstrante viam' et eripe, nate, fugam, item nusquam abero et descendo ac ducente deo et iamque iugis summae surgebat lucifer Idae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3824)
quam stellam Veneris esse ipse Vergilius ostendit qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3825)
unde et Facelitis dicitur, non tantum a face, cum qua pingitur, propter quod et Lucifera dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1168)
sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem hae, vespera conticinium intempesta nox gallicinium lucifer:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2685)
lucifer idae ut Troianis videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8011)
Varro enim ait hanc stellam Luciferi, quae Veneris dicitur, ab Aenea, donec ad Laurentem agrum veniret, semper visam, et postquam pervenit, videri desiisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8015)

SEARCH

MENU NAVIGATION