라틴어 문장 검색

mulctram et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis "implebunt mulctraria vaccae". alii fa- ciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 307)
nam et in subauditione ponuntur ea quae non possumus di- cere, et scimus, quia quotiens haec duo genera iunguntur, femininum non praeponderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 345)
legitur tamen et 'torno facili' ad excludenda duo epitheta, quod est in latinitate vitiosum, si sit 'lenta facilis vitis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 382)
nam feminina patronymica aut in 'ias' exeunt, ut Pelias;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 379)
nam 'in- video tibi illam rem' dicimus, ut "invidet imperium". sane scien- dum, Vergilium pampinos numquam cum genere dicere, sed Varro- nem uti frequentius feminino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 582)
Horatius feminino ait "et superiecto pavidae natarunt aequore dammae". et hic, ne homoeoteleuton faceret dicendo 'timidae dammae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 285)
sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et *κρέουσα.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 114)
cuius significationis participium latinitas non habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2062)
nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece το` κῆτοσ και` τα` κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2078)
aurea phoebe pulchra, ut "at non Venus aurea contra". 'Phoebe' autem venit ab eo quod est 'Phoebus'. et sciendum, propria nomina femininum ex se tantum, non etiam neutrum facere, ut 'Phoebus Phoebe', 'Iulius Iulia', 'Tullius Tullia', non ut appel- lativum 'doctus docta doctum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4311)
hanc Vergilius genere feminino appellat, alii, inter quos Varro, masculino, ut 'hic Pales'. huic sacra solvuntur xi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 17)
'lea' namque usurpatum est, quia in 'o' exeuntia masculina feminina ex se non faciunt, ut 'fullo' 'latro' 'leo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2454)
veteribus enim mos fuit, ut neutra femininis iungerentur, unde Terentius "tua nihil refert utrum fecerint", et in Eunucho "haec adornant ut lavent".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3056)
sane 'cana- lis' melius genere feminino, quam masculino proferimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3302)
notandum sane, quia cum 'haec crusta' dicimus feminino genere, lapidis aut ligni aut gelu partem significamus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3602)

SEARCH

MENU NAVIGATION