라틴어 문장 검색

" Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem, cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:4)
Cogitans vero custos Britonem ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:6)
terrae jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:29)
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos Accipit, in venis ebullit vividus humor, Corda micant crebro, et mentem ferit aemulus ardor.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:1)
Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:19)
Non ferit assiduo telum quodcumque minatur, Non semper medicus sanat, non ipse perorat Retor, non logicus ad metas peruenit, immo Sepe iacens, calle medio defessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:10)
Hec ferit, hec mulcet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:6)
Materiam ferit informem uestitque figura, Et que iam fuerat discors, rudis, yspida, torpens, Temperiem, formam, cultum motumque resumit Materies, axisque gerit formata figuram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:35)
Qualiter oppositam ferit infirmacio partem, Destruit, infirmat, dissoluit, dissipat, urget;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:18)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Irruit in iuuenem, sed uerbo preuenit ictum, Et uerbis accuens conuicia:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:2)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Sed iuuenis nec mente iacet, nec frangitur hoste, Nec terrore pauet, nec uulnere lesus oberrat, Sed cornu quo Fama sue preconia laudis Intonat, ad tempus Fame subducit et hostem Hoc mucrone ferit, uires in uulnere multo Monstrat et egressus crebro reseratur in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:11)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION