라틴어 문장 검색

quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque parerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:3)
cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:9)
Cum dormientibus ea pars animi, quae mentis et rationis sit particeps, sopita langueat, illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis inmanitas, cum sit inmoderato obstupefacta potu atque pastu, exsultare eam in somno inmoderateque iactari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 89:9)
At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 121:4)
illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis immanitas, cum sit immoderato tumefacta potu atque pastu, exsultare in somno immoderateque iactari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 89:10)
"At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 121:4)
et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:5)
adsuetos tauri saltus, adsueta leones - nec feritas illos impedit antra petunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 318)
non cadit in mores feritas inamabilis istos, nec minus a studiis dissidet illa tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 63)
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui . mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximat ut Scythici me feritate loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 250)
nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1011)
exuitur feritas, armisque potentius aequum est, et cum cive pudet conseruisse manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권151)
deposita sequitur taurus feritate iuvencam, quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권73)
"feritas mollita per illam creditur;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권143)
An satis, o superi, tutos fore creditis illos, cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, struxerit insidias notus feritate Lycaon?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION