라틴어 문장 검색

Quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio Modesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 10:1)
Athanasius favorabilis tunc auriga, ita suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi, non multo postea veneficiis usus incessebatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 5:2)
Progressus deinde matutinus, contractiore vultu subtristis, cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat immanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento fulserat consuete:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 19:1)
Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 1:2)
Proceri autem Halani paene sunt omnes et pulchri, crinibus mediocriter flavis, oculorum temperata torvitate terribiles, et armorum levitate veloces, Hunisque per omnia suppares, verum victu mitiores et cultu, latrocinando et venando ad usque Maeotica stagna, et Cimmerium Bosporum, itidemque Armenios discurrentes, et Mediam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 21:1)
Forteque eisdem diebus, per Scythiae regiones et Moesiae omnibus quae poterant mandi consumptis, feritate urgente pariter et inopia erumpere barbari molibus magnis ardebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 4:1)
Wascones, qui trans Garonnam et circa Pirineum montem habitant, propter sublatum ducem suum nomine Sigiwinum, quem imperator ob nimiam eius insolentiam ac morum pravitatem inde sustulerat, solita levitate commoti coniuratione facta omnimoda defectione desciverunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 236:1)
Defecit ad eum et filius Berani nomine Willemundus necnon et alii conplures novarum rerum gentilicia levitate cupidi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:4)
Verborum leuitas morum fert pondus honestum, Et nucleum celat arida testa bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:10)
Tot bona furatur senium, nam robore priuat Corpus, dente genas, et leuitate pedes.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:3)
Corporis est leuitas et mentis inhercia nobis.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:11)
Torpes mersa cauis, leuitas michi queritur alis.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:2)
leuitas inprouida lapsum Sepe facit, leso stat pede turba pedum.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:4)
Nil feritatis habens ludit fera, cauda resultat, Dum fera mansuescit, se negat esse feram.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:23)
tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
(아풀레이우스, 변명 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION