라틴어 문장 검색

si ne id quidem est, vel resina, vel fermentum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 33:12)
At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 4:1)
Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore, vel lacte gargarizandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 4:4)
Sed si velis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 19:1)
Panicum pinsitum et evolutum furfure, sed milium quoque pultem quamvis in copia maxime cum lacte non fastidiendam praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 19:2)
quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:2)
Quid quod pastinati humus, dum est recens soluta laxataque, velut fermento quodam intumescit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:1)
Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:3)
Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:2)
Qui cum firmi esse coeperint,pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:3)
Potest etiam lolium decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:5)
quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:2)
deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:4)
longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장6)
"Omnis oblatio, quam conferetis Domino, absque fermento erit". 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION