라틴어 문장 검색

sic crine fruaris semper Apollineo, sic me felicior aevum mater agas."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:207)
complectitur ambas, sicut erant, alteque levat retroque solutis crinibus ascendit fastigia montis anheli exuperatque aestus et nulli pervia saxa atque indignantes vestigia calcat harenas:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:252)
Sic fata cruentum mugiit et totos serpentum erexit hiatus noxiaque effudit concusso crine venena.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:30)
tu non vipereo defensus crine Medusae;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:143)
illinc Armeniae vibratis crinibus alae herbida collectae facili velamina nodo;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:54)
non illi madidum vulgaris harundine crinem velat honos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:62)
Conspicuas tam flore genas, diademate crinem membraque gemmato trabeae viridantia cinctu et fortes umeros et certatura Lyaeo inter Erythraeas surgentia colla smaragdos mirari sine fine nurus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:237)
Ne facta revolvam militiamque patris, cuius producere famam, si nihil egisset clarum nec fida Valenti dextera duxisset rutilantes crinibus alas, sufficeret natus Stilicho:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:25)
mixtis hic Colchus Hiberis, hic mitra velatus Arabs, hic crine decorus Armenius;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:81)
Tum flava repexo Gallia crine ferox evinctaque torque decoro binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:111)
illinc flavente Sygambri caesarie, nigris hinc Mauri crinibus irent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:12)
atque interim patrata caede ad maiora et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit, donec crinem barbamque promitteret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장4)
Sentio famosam veneficiis Martinam subita morte Brundisii extinctam, venenumque nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa sumpti exitii reperta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장3)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
in modum Furiarum veste ferali, crinibus deiectis faces praeferebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION