라틴어 문장 검색

Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 15:2)
Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 3:1)
Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 6:1)
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus, Illa pererrando, solito deserta meando, Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:16)
Quae sibi fisa parum, petit agmina mox aliarum Vtque foret fessae locus hic, instante necesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:2)
Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장16)
Neque vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit.
(카이사르, 내란기, 1권 21:4)
Sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:10)
Haec conquiescere ante iter confectum vetuit.
(카이사르, 내란기, 3권 75:2)
ac tanta fuit in castris capiendis celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrigum, subito in tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat, superiore corporis parte nudata vulnerato equo vix se ex manibus praedantium militum eriperet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장5)
magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sensit, ac neque vomitu stomachum neque purgatione alvum sollicitet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium214)
qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장4)
Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장17)
Post haec paulum conquiescere opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION