라틴어 문장 검색

nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 9:2)
res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse festivius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 5:2)
amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 20 1:1)
nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 4:4)
si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 1:2)
mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 15 1:3)
nihil adulescente tuo atque adeo nostro (nihil enim mihi a te potest esse seiunctum) aut amabilius omnibus iis qui Athenis sunt est aut studiosius earum artium quas tu maxime amas, hoc est optimarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 1:6)
quanto mihi illud erit amabilius!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 1:7)
nihil festivius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 2:3)
T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 5:2)
nonne igitur sunt illa festiva?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:1)
nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:9)
deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:2)
Ex hereditate quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 1:1)
Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera ita amabilis facta est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION