라틴어 문장 검색

Illi, meis attritis, et caedem suorum non aeque ferentes, [0482C] Nicaeam redeunt, obsidionem iterant firmius et tutius quam antea, quousque meos victos cum uxore et filiis meis in deditione tenentes, cum clavibus urbem imperatori Constantinopolis reddiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:16)
Badas de praesidio Amacha et Sororgia civitate, Balduc de Samusart, Turci dolosi, milites vero armis et bello famosi, [0484A] Karageth de Karan, civitate moenibus et muris firmissima ad eamdem expeditionis diem adesse commonentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:12)
Tandem post plurimam sagittarum grandinem, Turcos procul ab amne remeantes quidam robusti pectoris miles, adhuc sui equi fidens virtute, et sociorum vires post tergum sequi existimans, immoderato cursu persequitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:4)
ac repente diffugium facientes, plurima multitudo spe protectionis ad palatium regis Salomonis, quod erat spatiosum atque firmissimum, fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:2)
hac tamen rata et firma conditione, ut quique sua lege [0644B] et professione utentes, amicitiam et foedus integre servarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:8)
Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Interea rex cum quingentis equitibus totidemque peditibus Tripolin descendit, Sur, Sagittam, Baurim, pacifice pertransiens, propter pacem quam post obsidionem Sagittae ad excolendas fruges et vineas [0681B] firmam et inviolabilem multo auro ab ipso rege impetraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 22:1)
turrium quoque et murorum [0694C] aedificiis firmissimum undique repertum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:3)
Tankradus videns praesidium firmissimum et defensione Turcorum tutissimum, per dies plurimos machinas et tormenta lapidum fieri constituit, quibus undique in duodecim partes suos circa praesidium constituens, nocte ac die turres et muros comminuens oppugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:5)
Et fides ita placuit Deo, quid Dominus noster Ihesus Christus neminem sanabat,nisi firmam fidem in eo haberet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:17)
Habentes autem firmam fidem sanabat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:18)
Et intelligasfidem firmam et indubitatam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 39:15)
Et male imperando firmum imperiumammittitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:43)
Unde Tullius subiunxit, "Omniumsocietatum nulla prestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribussimiles sunt familiaritate coniuncti."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:6)
Inde Salustius eciam dixit, "Idemvelle et idem nolle, ea demum firma amicitia est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION