라틴어 문장 검색

Quacumque vagatur, Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum, Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo Palladia stimulet turbatos aegide currus, Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:5)
Picto quod iuga delicata collo Pardus sustinet inprobaeque tigres Indulgent patientiam flagello, Mordent aurea quod lupata cervi, Quod frenis Libyci domantur ursi Et, quantum Calydon tulisse fertur, Paret purpureis aper capistris, Turpes esseda quod trahunt visontes Et molles dare iussa quod choreas Nigro belua non negat magistro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV1)
Tonstrix Suburae faucibus sedet primis, Cruenta pendent qua flagella tortorum Argique letum multus obsidet sutor.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVII1)
Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIV1)
Vapulat adsidue veneti quadriga flagello, Nec currit:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVI1)
Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello, Si tibi purpureo de grege currit equus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LV Flagellum1)
Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXIX Mantele1)
Stragula purpureis lucent villosa tapetis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLVII Cubicularia gausapina1)
constat enim maiores mappas habuisse villosas, quibus etiam in sacris utebantur, sicut in georgicis manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7016)
Lycurgus vero, ut alii dicunt, cum indignaretur Liberum ab omnibus gentibus coli, ut primum eum Thraciae fines cum suo comitatu introisse cognovit, comprehensas Bacchas eius flagellis verberavit, ipsum vero insequi, ut occideret, coepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 147)
alibi adnectere sed haec lento mos est aptare flagello.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2892)
sic Serenus quando flagella ligas ita liga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2913)
aut 'accincta' est instructa, ad verbera scilicet, id est nocentes flagello quatit ipsa praeparata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5702)
dolones dolo est aut flagellum, intra cuius virgam latet pugio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6642)
putatur tamen esse teli genus, quod flagello in inmensum iaci potest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7305)

SEARCH

MENU NAVIGATION