라틴어 문장 검색

Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:26)
tanta conflagravit invidia homo alioqui flagitiosus et Domitiani temporibus usus ut multi, electusque tunc a provincia ad inquirendum non tamquam bonus et fidelis, sed tamquam Classici inimicus - erat ab illo relegatus -.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 30:2)
"Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi" nec recuso, si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor.'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 12:2)
Neque enim sufficit eum poenae suae restitui, quam contumacia elusit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 57 2:2)
Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:4)
Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장39)
Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui plurima et flagitiosissima facinora fecere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장2)
Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장39)
Nam, ut ego aestimo, regem armis quam munificentia vince minus flagitiosum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장10)
an tu quicquam in istis esse credis boni, quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 2:6)
Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:2)
Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:1)
haec est contumacia mea.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 2:8)
o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam!
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 38:17)
"quod adhuc nihil deprecatus sum non contumacia feci;"
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION