라틴어 문장 검색

"insignis auri lammina obducit cutem, tegitur metallo, quod perustum est ignibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1445)
"nonne triumphum egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum et conviva Dei, dum fallit foedere mensae haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit, incidit in nostrum flammante cupidine telum, infamem mercatus agrum de sanguine amici numinis, obliso luiturus iugera collo?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1144)
Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:1)
"quodsi pudica mulier in partem iuvet domum atque dulcis liberos, Sabina qualis aut perusta Solibus pernicis uxor Apuli, sacrum vetustis exstruat lignis focum lassi Sub adventum viri claudensque textis cratibus laetum pecus distenta siccet ubera et horna dulci vina promens dolio dapes inemptas adparet:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 28)
Lupis et agnis quanta Sortito obtigit, tecum mihi discordia est, Hibericis peruste funibus latus et crura dura compede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 41)
Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:4)
Alios ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:3)
paupertatis maledictum quosdam perussit, quam sibi obiecit quisquis abscondit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 89:4)
tota cum ducibus ruet Pelasga tellus, hic tuus primum gener tauri ferocis ore flammanti occidet.
(세네카, 메데아 4:53)
Incerta qualis entheos gressus tulit cum iam recepto maenas insanit deo Pindi nivalis vertice aut Nysae iugis, talis recursat huc et huc motu effero, furoris ore signa lymphati gerens, flammata facies spiritum ex alto citat, proclamat, oculos uberi fletu rigat, renidet:
(세네카, 메데아 7:3)
ex opibus illis, quas procul raptas Scythae usque a perustis Indiae populis agunt, quas quia referta vix domus gaza capit, ornamus auro nemora, nil exul tuli nisi fratris artus:
(세네카, 메데아 8:21)
haec causa vitae est, hoc perusti pectoris curis levamen.
(세네카, 메데아 9:34)
, sed omnes, fige luminibus faces, lania, perure, pectus en Furiis patet.
(세네카, 메데아 14:44)
huc rapiat ignes aliquis, ut flammis cadat suis perusta.
(세네카, 메데아 15:14)
cor et perustis flamma visceribus micat -
(세네카, Thyestes 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION