라틴어 문장 검색

Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:7)
homo vero virginis capiti supereminens, cujus vultus non terrenitatis, sed potius deitatis redolebat arcanum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:6)
aliquando florum foliis liliabant albentibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:28)
Grandine perfusus florum, pluit ille ligustrum, [0441B] Et pratis horum jussit inesse nives.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:2)
Quo dum major inest virtus infantia florum, Altius emergens, matre recedit humo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:7)
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:13)
Cujus ad nutum juvenescit orbis, Silva crispatur folii capillo, Et tua florum tunicata veste, [0448A] Terra superbit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:9)
Terra enim nunc brumali albescit [0449C] canitie, nunc florum crinitur caesaria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:24)
qui Florae florem in vitia efflorando [0450A] deflorant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:37)
Jam meam quaestionem agnosco redolere nimiae ruditatis favillam, sed si alia quaedam paupercula quaestio dignitatis tuae audientiam comparare auderet, quidpiam quaerendo quaererem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:16)
nunc Bacchum et rosarum connubio gloriantem, nunc floris alterius fragrantiam respirantem, nunc hyssopi consortio sibi quoddam privilegium arrogantem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:8)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION