라틴어 문장 검색

sic Agamemnoniam vindex cum Graecia classem solveret, innumeris fervebat vocibus Aulis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:321)
fervet odoratus telis caelestibus agger consumitque senem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix23)
fluctuat omnis ager;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus16)
non ego, cum peterem, sollemni more procorum promisi gregibus pascua plena meis, nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles fluctuet et glauca pinguis oliva coma, nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret aurataeque ferant culmina celsa trabes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam13)
fluctuat hic denso crispata cacumine buxus, hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:53)
Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes cognita Rufino, magna cervice triumphat omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet et coniuratos hortatur voce clientes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:171)
si voce gradum maiore citasset, commixtis fervebat aquis;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:219)
spongiae quoque ferventi aqua imbutae et expressae litaeque melle recte genibus applicantur, ac fasciis circumdantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:2)
Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장1)
habes nostras, mea Liuia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 4:1)
Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 23:1)
fervere cuncta virum coetu, simul undique cernit delatum nemus et docta resonare bipenni
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 131:1)
undique fervent aequora, cum subitus trifida Neptunus in hasta
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 676:1)
at plus ingenti Telamon iam fluctuat ira cum fremitu, saevisque serens modo iurgia dictis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 674:1)
'quis, precor, hic, toto iamdudum fervere campo quem tueor quemque ipsa vides?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 616:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION