라틴어 문장 검색

"nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum, donec virenti fluctuet colymbo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.15)
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)
omnes dentes labefecit mihi:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 283)
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore, iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:1)
ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:3)
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:5)
Quae Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:2)
Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:8)
" Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, an sese mucrone ob tantum dedecus amens induat et crudum per costas exigat ensem, fluctibus an iaciat mediis et litora nando curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:22)
Vario nequiquam fluctuat aestu, diversaeque vocant animum in contraria curae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:8)
nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in Volnera viribus itur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 21:9)
id venti curant gelidaeque pruinae et labefacta movens robustus iugera fossor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:3)
Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis explicuit legio et campo stetit agmen aperto, directaeque acies, ac late fluctuat omnis aere renidenti tellus, necdum horrida miscent proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:11)
, fluctuat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 161:4)
Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION