라틴어 문장 검색

sin autem dei neque possunt nos iuvare nec volunt nec omnino curant nec quid agamus animadvertunt nec est quod ab is ad hominum vitam permanare possit, quid est quod ullos deis inmortalibus cultus honores preces adhibeamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 3:4)
Ex intestinis autem alvo secretus a reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et directas vias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:1)
ita sunt res nostrae, ut in secundis fluxae, ut in advorsis bonae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 15:1)
prioribus tibi declaravi adventus noster qualis fuisset et quis esset status atque omnes res nostrae quem ad modum essent, ut in secundis fluxae, ut in advorsis bonae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 2:5)
ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:4)
Sitne igitur malum dolere necne, Stoici viderint, qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse malum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:6)
Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:3)
nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:4)
Accelerari & retardari possunt motus omnes, sed fluxus Temporis absoluti mutari nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:5)
Fluxum & refluxum Maris ab actionibus Solis ac Lunae oriri debere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 12:1)
In Luminarium Conjunctione vel Oppositione conjugentur eorum effectus, & componetur fluxus & refluxus maximus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 14:2)
Nam in ostiis Fluviorum fluxus majores caeteris paribus tardius ad [Greek:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 14:10)
Ea de causa fluxus & refluxus in Insulis, quae à littoribus longissimè absunt, perexiguus esset solet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:10)
Huic damna adduntur quae dant solida fluxaque venenata eiectamenta in Nationes ad prosperitatem progredientes allata nec non polluens industria societatum, quae in Nationibus minus progredientibus operantur, quod facere non possunt in Nationibus quae opes capitales praebent:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:6)
Fides intellegit Verbum, rem, ut apparet, fluxam et transeuntem, cum a Deo fideli pronuntiatur, maxime omnium securam fieri et immotam, quod continuatum in tempore iter nostrum efficere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION