라틴어 문장 검색

quod stagna Charybdis armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe, Antiphatae vitata fames surdoque carina remige Sirenum cantus transvecta tenaces, lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae9)
Hinc tibi concreta radice tenacius haesit et penitus totis inolevit Roma medullis, dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue tecum crevit amor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:24)
Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:2)
Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus pecuniarum vellignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 2:1)
Potest etiam inlitteratus, dum modo tenacissimae memoriae, rem satis commode administrare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 4:2)
Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:3)
Est autem, ut mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cuisuperpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax umoris per ortum caniculae non patitur sitire radices.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 8:1)
angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장11)
studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장6)
eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장3)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
quae fluxa fuere, quartum intra mensem defuncta infante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장5)
proinde agendum audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장7)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION