라틴어 문장 검색

"sitienter sanguinem lambunt, huius certatim membra dispertiunt, hac foederantur hostia, hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:17)
Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor, relaturos esse gratiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:3)
vobis non modo inspectantibus sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:10)
Princeps praesidebat - erat enim consul -, ad hoc Ianuarius mensis cum cetera tum praecipue senatorum frequentia celeberrimus;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:2)
Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centumviralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 5:1)
fuerunt et cum filio maxima, adeo quidem ut praetore me ludis meis praesederit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 4:2)
"praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권62)
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권47)
ille Deus verus, quo non est grandior ulla materies, qui fine caret, qui praesidet omni naturae, qui cuncta simul concludit et inplet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권100)
"Christus illic candidatis praesidet cohortibus, et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.32)
exit usque in ortum solis et usque obitum, Gallos fovet, inbuit Britannos, praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis, denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis, instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.43)
Multa movens animo nymphas venerabar agrestis Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis, rite secundarent visus omenque levarent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:8)
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:6)
qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis praesidet et viridi gaudens Feronia luco;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 38:6)
Extemplo Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION