라틴어 문장 검색

Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:2)
extorres idem patria longeque fugati conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, omnibus aerumnis adfecti denique vivunt, et quo cumque tamen miseri venere parentant et nigras mactant pecudes et manibus divis inferias mittunt multoque in rebus acerbis acrius advertunt animos ad religionem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:2)
at contra conferre manu certamina pugnae et lacerare artus foedareque membra cruore ante fuit multo quam lucida tela volarent, et volnus vitare prius natura coëgit quam daret obiectum parmai laeva per artem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:5)
Galbae, cuius informe gibbo erat corpus, agenti apud se cauam et frequenter dicenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 8:1)
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni Cessantem longos et circumflectere cursus, Quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:4)
— Centauros foedare bimembres.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 13:3)
Semper enim quod incipit inperfectum adhuc et informe est et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:2)
ergo natura fabricans avem ab informi rudimento coepit, et ovum, in quo necdum est species animalis, effecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:3)
Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:3)
Nec magis informes veniunt ad litora trunci, Qui medio periere freto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:83)
Tum plurima nigris Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:7)
stetit imbre cruento Informis facies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:66)
Tumidos iam non capit artus Informis globus, et confuso pondere truncus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:46)
Tamquam parva foret sexus iniuria nostri Foedandos populo prostituisse mares, Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus Sordida vagitu posceret aera puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, VII1)
foedare dilacerare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 551)

SEARCH

MENU NAVIGATION