라틴어 문장 검색

primus et usque adhuc solus edidit, eos etiam satis emendate recognovit. K. Hampe, cuius collatione nobis uti licuit, librum denuo conglutinatum atque numeros foliorum paulo mutatos, sed nonnisi pauca corrigenda vel supplenda invenit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 2:3)
Hunc tumulat fenum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:9)
Presepe reuisit arator, Frondibus et feno munit alitque boues.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:10)
"Nam ut se ament efflictim non modo incolae, verum etiam Indi vel Aethiopes utrique, vel ipsi Antichthones, folia sunt artis et nugae merae."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:21)
"Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:6)
Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum, muscis et herbis et foliis et virgulis et sicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus:
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:5)
"anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum."
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:13)
Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:8)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:1)
"Atque ideo vel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:9)
nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:10)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:6)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION