라틴어 문장 검색

Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:6)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:1)
Post id fomentum, si late plaga non patet, imponi protinus emplastrum debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:1)
Post id fomentum illinenda ulcera sunt aut plumbi recremento, aut cerussa, aut argenti spuma;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 2:3)
sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adjiciendae quaedam valentiores compositiones sunt, quae dolorem levant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 5:2)
Postero die rursus iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 4:2)
finisque ejus fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:5)
inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 34:4)
fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 28:2)
fucata genas et amicta dolosis inlecebris torvos auro circumlinit hydros.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:62)
Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto circumlinitur resecta vitis, ut totus truncus alieni generis vitiserviat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 14:1)
Fere autem omnis dolor corporis, si sine vulnere est, recens melius fomentis discutitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 5:2)
Quidam faeces vino et adipe commiscent, eoque medicamento post fomenta praedicta utuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 3:4)
Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quae ubi ulceribus insederunt, vermes creant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 3:1)
Sed quotiensque mel aliusve succus remediis adhibetur, circumlinendus erit oculus pice liquida cum oleo, ne a muscis infestetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION