라틴어 문장 검색

Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장9)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장35)
Et alumen scissile et . . . in foramen coniectum dentem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장37)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장14)
Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장65)
Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장82)
— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장3)
Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장4)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장7)
Si vero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna vi, utique ab interiore parte, sui non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장25)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장43)
deinde ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장35)
Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae vel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장46)
abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장44)
Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장71)

SEARCH

MENU NAVIGATION