라틴어 문장 검색

Est itaque instantia foederis experimentum illud satis vulgatum, cum recipitur ramus aliquis vitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uvae etiam mense integro citius quam foras;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:7)
Aliter enim adolescentes peregrinabuntur cucullati et foras prospicient parum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:5)
aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장16)
cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:11)
At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:1)
Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장16)
tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa et foras prodeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장3)
Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:3)
tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:3)
si foras jam ruptus procidit, sine auxilio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 5:5)
Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est ducere alvum, tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, et foras prodeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:2)
Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 21:3)
Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parata praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 34:1)
Qui cum Nearchum excepisset convivio iamque cubitum iturus esset, Medii Larisaci obnixis precibus dedit, ut ad eum comissatum veniret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:95)
et si iusseris illud, adiuvato, ne quis liminis obseret tabellam, neu tibi libeat foras abire;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 322)

SEARCH

MENU NAVIGATION