라틴어 문장 검색

Quis Chaos anticum uultu meliore redemit, Dum forme melioris opem uultusque decorem Quereret atque suum lugeret silua tumultum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:16)
Sompniat hie rerum species pictura resultans, Quas tamen ex parte iubet expirare uetustas, Et forme ueteris uestigia pauca supersunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:4)
Incudem nostram corpus mortale fatetur, Artifices nostros et nostram postulat artem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:24)
Artifices alios anime natale requirit, Artificis melioris opem celestis origo Postulat et nostram fugit eius forma monetam, Diuinique loquens operis miracula, nostrum Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:25)
Vnius speculi sese concedit in usum Attente Racio, speculo speculator in isto Causarum seriem, rerum scrutatur abissum, Subiecti formeque uidet connubia, cernit Oscula, que miscet concrecio, queue propinat Vnio natiua, formis subiecta maritans, Subiecti que forma facit, que perficit esse, Que rem conducit uel que perducit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:11)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
Corpus ad esse suum uocat artis regula nostre;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:2)
Illic arte sua vitam pictura secundam Donat eis quos castus amor, concordia simplex, Pura fides, uera pietas coniunxit et unum Esse duos fecit purgati fedus amoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:2)
forme non detrahit illa nec illi Forma nocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:14)
Cultus forme connubia grata Nectunt et sese proprio uenerantur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:15)
Vestibus hec inscripta manent, descripta resultant, Artis gramatice uirtus, natura, potestas, Ordo, materies, pars, finis, nomen et actor, Officium, species, genus, instrumenta, facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:16)
Illic imperium datur arti, regula regnat, Exilium patitur uicium ueniamque mereri Nescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:17)
Gramatice paciens sine line repulsam, Deffendens sese propria racione, figura Excubat ante fores artis ueniamque precatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:18)
Ars admittit eam, ueniam largita precanti, Nec fouet in gremio sed tamen sustinet illam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:19)
Hie docet ars, monstrat racio, doctrina fatetur Littera cur simplex, cur indiuisa uocetur, Cur sibi mendicet elementi littera nomen, Vel tropice soleat elementum littera dici;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION