라틴어 문장 검색

Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:25)
Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes me cum reputes licet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:6)
Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:7)
Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:15)
Minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:7)
Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:9)
Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:8)
Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:16)
Mixtaque fortuitos implicet unda modos;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 8:1)
uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:6)
Vatinius cum animum adverteret neque navium se magnitudine neque numero parem esse fortuitae dimicationi, fortunae rem committere maluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:1)
non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장2)
At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, san guinis profusione vel fortuita vel etiam petita summoventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장59)
Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장105)
Ephelis vero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION