라틴어 문장 검색

Eram cultor denique assiduus, fani quidem advena, religionis autem indigena.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:5)
"Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat, nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:10)
Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:6)
At vero nostrae urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:5)
Atque id dicitur non in tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 3:1)
Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 9:4)
Deinde funere locato ad forum descendidit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 18:5)
Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 14:1)
Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 11:1)
Idcirco palus destitutus est in foro eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:6)
Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 10:2)
Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 10:4)
Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 12:2)
Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione, non caesus est, sed caedebatur, inquit, virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque plagarum audiebatur, nisi haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 13:1)
Vestiri, inquit, in foro honeste mos erat, domi quod satis erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION