라틴어 문장 검색

Neque tamen contemptum ipsarum, instar monachi alicuius aut a seculo abstracti, foveas, sed de usu distingue, sicut Cicero optime de Rabirio Posthumo, in studio rei amplificandae apparebat non avaritiae praedam sed instrumentum bonitati quaeri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:20)
Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:3)
Sit autem caverna illa solo aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores excludendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:4)
Huius enim rixae fuerat quia prescius ipse, Arbor et introrsum summo tenus usque deorsum Tota putrescebat medioque foramen habebat, Eius in interna concluserat ante cauerna, Queque rogaretur, qui falso testificetur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:18)
Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes.
(불가타 성경, 호세아서, 5장2)
Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus.
(불가타 성경, 요나서, 2장7)
Infimis tellus aluit cauernis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 14:1)
Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장2)
mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
fultaque despiciens auro laquearia dives tutior Aeoliis mallet vixisse cavernis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:74)
quacumque cavernas perforat, offenso truditur igne latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus5)
Augustum foveas, festis ut saepe diebus annua sinceri celebret ieiunia sacri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore5)
vobis iam Mulciber arma praeparat et Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, altum fulminea crispare in casside conum festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:77)
quae tanta cavernas vis glomerat?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:80)
Siculae sonuere cavernae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:87)

SEARCH

MENU NAVIGATION