라틴어 문장 검색

- videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:5)
"Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:46)
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:25)
nam fovea atque igni prius est venarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:2)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:1)
Nullius enim rei fit aliquando putredo, nisi calor humorque convenerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:2)
Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in humorem resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:3)
lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:4)
sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:2)
Est enim in aere vis acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:2)
Post paucos dies Bidens iacentem in fovea conspexit lupum:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.4)
Panthera imprudens olim in foveam decidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.2)
At illa, vires ut refecit languidas, Veloci saltu fovea sese liberat Et in cubile concito properat gradu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.8)
quas si quis errans ac vagus sectabitur, rectum relinquens tramitem, scrobis latentis pronus in foveam ruet, quam fodit hostilis manus, manus latronum, quae viantes obsidet iter sequentes devium, quid non libido mentis humanae struat?
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말5)

SEARCH

MENU NAVIGATION