라틴어 문장 검색

Omnes christianos invitamus ut hanc suae conversionis notionem patefaciant, sinentes ut vis et lumen susceptae gratiae se extendant etiam ad necessitudinem aliis cum creaturis et cum mundo qui circa est, et sublimem hanc fraternitatem suscitent cum universo creato quam sanctus Franciscus Assisiensis tam fulgido modo vixit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 281:5)
Quare loqui possumus de quadam universali fraternitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 290:6)
235. Sacramenta sunt peculiaris modus quo natura assumitur a Deo et convertitur in supranaturalis vitae mediationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:1)
Hac de ipsa fidei luce loqui volumus, ut crescat ad praesentia illuminanda usque dum stella fiat quae nostri itineris prospectus demonstrat, tempore quodam cum peculiarem in modum luce indiget homo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:11)
Perquam gratum animum ei significamus atque, in Christi fraternitate, magni pretii opus suscipimus, in textum nonnulla alia inferentes additamenta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:3)
Deus sic ostenditur non cuiusdam loci Deus, ne Deus quidem cum quodam peculiari sacro tempore coniunctus, sed Deus alicuius personae, Deus nempe Abraham, Isaac et Iacob, qui hominem convenire potest et cum eo foedus facere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:9)
Cognitio fidei non solum peculiare unius populi iter illuminat, sed totum cursum mundi creati, ab eius origine usque ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:7)
Ut eiusmodi plenitudo transmittatur, peculiare exstat instrumentum quod totam personam, corpus et spiritum, animi conscientiam et relationes amplectatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:4)
Fidei unitas ergo est tamquam unitas corporis viventis, prout merito docuit beatus Ioannes Henricus Newman cum, inter peculiaria signa quibus distinguitur temporalis continuatio doctrinae, enumerabat eius potestatem in se omnia quae invenit assumendi, in diversis locis in quo praesens est, in diversis culturis in quibus versatur, omnia purificans et ad meliorem expressionem redigens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:9)
In « moderna aetate » temptatum est inter homines fraternitatem construere universalem, eorum aequalitate innixam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:3)
Paulatim tamen intelleximus hanc fraternitatem, nisi ad communem Patrem tamquam ultimum eius fundamentum referatur, subsistere non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:4)
Necesse est igitur ad veram fraternitatis radicem regredi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:5)
Fidei historia, inde ab initio, historia exstitit fraternitatis, etsi non sine conflictationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:6)
Caput XI Epistulae ad Hebraeos concluditur mentione de iis qui fidei causa passi sunt (cfr 11,35-38), inter quos peculiarem locum Moyses occupat qui sibi assumpsit Christi iniuriam (cfr 11,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:11)
tamen quia latius hoc opus aggressi sumus neque perfectus orator sine hac virtute dici potest, paululum impendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION