라틴어 문장 검색

Itaque quoniam rursus esse non dubito in numero nostro quosdam a quibus non solum possit expositum capi, sed et antequam exponatur intelligi, non fraudabo eos qui possunt capere dum timeo superfluum esse auribus eorum qui non possunt capere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:17)
quoniam novit piissimus in omni negotio parcere subiectis et debellare superbos."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:9)
Nam dicere quod ad primum debeat praecise redire, nisi hoc faciat amoris compunctione suasa, esset asserere turpe et amoris praecepta fraudare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:8)
Absit enim quod tali unquam profiteamur mulieri esse parcendum, quae duorum non erubuit libidini sociari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:4)
Nam, si meae volueris parcere vitae, quod quaeris modico te faciam labore lucrari, ac sine me nil poteris impetrare."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:9)
Nec enim facile posset femina reperiri, cuius unquam noverit parcere lingua vel detractionis verba tacere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:3)
Nam in prima parte praesentis libelli tuae simplici et iuvenili annuere petitioni volentes ac nostrae quidem in hac parte parcere nolentes inertiae artem amatoriam, sicut nobis mente avida postulasti, serie tibi plena dirigimus et competenti ordinatione dispositam delegamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:2)
Si quis autem superfluum aut inutile putat esse quod scripsimus parcat infelicitati meae, quae fluxum cogitationum mearum huius meditationis me compulit occupatione restringere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:20)
Geram tibi morem, si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere quod nescio.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:19)
Quot non pepercerunt expensis, non laboribus, non ipsius corporis cruciatibus.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:11)
Sanctus propheta David, cum de iure amicitiae cognationi Ionathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum eius et sanguinem, quia occiderat gabaonitas, populum fame tribus annis iugiter laborasse, septem viros de cognatione eius, gabaonitis tradidit puniendos.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:1)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)
profecto licet non sibi, amico tamen credit esse parcendum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:9)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)
Si tamen officio finis respondeat, alter Non orantis erit error, non culpa medentis, Si primus finis fraudetur fine secundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION