라틴어 문장 검색

atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:6)
plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:2)
Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos evolitant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 1:5)
Quamobrem non solum piscinas, quas ipsi construxerant, frequentabant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 2:2)
nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장6)
nec ideo coniugia et educationes liberum frequentabantur praevalida orbitate:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장2)
non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum, ambitiosum, potestatis avidum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장4)
Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini publicis exequiis frequentaretur petivit a senatu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장1)
ceterum ut semel recepisse veniam habuerit, ita per omnis provincias effigie numinum sacrari ambitiosum, superbum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장6)
iam iuventutis concursu, iam publicis studiis frequentabatur, laetus praesentibus et inanium spe, cum auditum id Poppaeo Sabino:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장5)
ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장7)
Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장1)
C. Laecanio M. Licinio consulibus acriore in dies cupidine adigebatur Nero promiscas scaenas frequentandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장1)
Eius munus frequentanti Neroni ne inter voluptates quidem a sceleribus cessabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION