라틴어 문장 검색

Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde levi fundet virgulta neque umbram, Cum semel in silvis imo de stirpe recisum Matre caret, posuitque comas et brachia ferro, Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 14:1)
it stridor, et alte Consternunt terram concusso stipite frondes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:2)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde levi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 13:3)
Tamen ante furorem Indomitum duramque viri deflectere mentem Pacifico sermone parant, hostemque propincum Orant Cecropiae praelata fronde Minervae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:3)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
tunc herbas frondesque terunt, et rore madentes Destringunt ramos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:35)
Pompeium exhaustae praebenda ad pabula terrae, Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatis Ungula frondentem discussit cornea campum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:36)
Nam quidquid pulvere sicco Separat ardentem tepida Berenicida Lepti, Ignorat frondes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:7)
Nam neque congestae struxere cubilia frondes Nec culmis crevere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:2)
Iamque procul rarae nemorum se tollere frondes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:4)
quae, quamvis arbore multa Frondeat, aestatem nulla sibi mitigat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:62)
O cui Tarpeias licuit contingere quercus Et meritas prima cingere fronde comas, Si sapis, utaris totis, Colline, diebus Extremumque tibi semper adesse putes.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIV1)
Fetere multo Myrtale solet vino, Sed fallat ut nos, folia devorat lauri Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV1)
Dumque fugit solos nocturnum Pana per agros, Saepe sub hac latuit rustica fronde Dryas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI6)

SEARCH

MENU NAVIGATION