라틴어 문장 검색

"Ego flos campi et lilium convallium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:32)
convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puis annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI13)
necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, sed nemora atque cavos montis silvasque colebant et frutices inter condebant squalida membra verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:10)
inque dies magis in montem succedere silvas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et convallis camposque profusa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:4)
Unde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:3)
Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 9:2)
Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem, Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:46)
solusque quietem Euboici vasta lateris convalle tenebis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:57)
Iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavori Crediderint) multis concurrere visus Olympo Pindus, et abruptis mergi convallibus Aemus, Edere nocturnas belli Pharsalia voces, Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:55)
quos inter in alta It convalle iacens iam molibus unda receptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:74)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
et obscuris clavdunt convallibus umbrae re vera enim nemus Aricinum densum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1391)
penitus convalle virenti valde virenti, ut penitusque sonantis accestis scopulos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6791)
'caulem' autem medium fruticem, qui vulgo thyrsus dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4135)
cytisum genus fruticis vel herba, quae nascitur inter cam- pos et silvas in Cytisa civitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 781)

SEARCH

MENU NAVIGATION