라틴어 문장 검색

de quibus Sallustius equis paria operimenta erant, quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant, nunc autem pro linteo 'pellem' posuit, et 'aeneas squamas' aereas laminas intellegimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7703)
conludere plumas moveri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3691)
'incassum' autem ideo ait, quia plumarum compositio aquam minime admittit ad corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3873)
assyrio fucatur lana veneno Assyrii populi sunt ad- iacentes Syriae, apud quos primum usus inventus est purpurae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4651)
('fucata') me- racius tincta, quae pingius lucent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3358)
"Atque etiam, quo imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:17)
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:1)
et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor- ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:3)
iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 23:3)
pluma alias alias squama videmus obductas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pinnarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:3)
nec me consules movent qui ipsi pluma aut folio facilius moventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 15 4:6)
Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia, quae habent speciem gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne, brevia, fucata, caduca existima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 6:1)
fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 5:1)
Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria inanis spuma torquebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:11)
Nunc erat a torva submittere cornua fronte, nunc pluma canos dissimulare tuos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION