라틴어 문장 검색

Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:1)
Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt mutatisque nominibus institorum eadem exercent conmercia, non victum et vestitum, quod apostolus praecipit, sed maiora quam saeculi homines emolumenta sectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:8)
omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:3)
Cum enim vestitus togae vel trabeae seu paludamenti nullum de se proprii nominis usum fecerit, quaero abs te, cur hoc de solo praetextae habitu usurpaverit vetustas, aut huic nomini quae origo contigerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:3)
Item Orpheus Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans de ornatu vestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 22:1)
Venerat ad eum licentiore vestitu, et oculos offenderat patris tacentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:1)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
— Milesia vellera nymphae Carpebant hyali saturo fucata colore, Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 17:1)
Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:5)
Scis, inquit, Disari, praeter hunc vestitum qui me tegit nihil me in omni censu aliud habere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 17:2)
et immodice formam fucata nocentem, Nec sceptris contenta suis, nec fratre marito, Plena maris rubri spoliis, colloque comisque Divitias Cleopatra gerit, cultuque laborat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:22)
quod ipse ait in bucolicis alba nec Assyrio fucatur lana veneno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1374)
vel a Grynio, Moesiae civitate, ubi est locus arboribus multis iucundus, gramine flo- ribusque variis omni tempore vestitus, abundans etiam fontibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 722)
assyrio fucatur lana veneno Assyrii populi sunt ad- iacentes Syriae, apud quos primum usus inventus est purpurae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4651)
iniusto sub fasce sub magno onere, ut "ego hoc te fasce levabo". magnum autem onus dicit propter arma, alimenta, vestitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3471)

SEARCH

MENU NAVIGATION