라틴어 문장 검색

post solis ortum fulgidi serum est cubile spernere, ni parte noctis addita tempus labori adieceris.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum7)
sunt et spiritibus saepe nocentibus poenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus stagnis ad superos ex Acherunticis, non sicut tenebras de face fulgida surgens Oceano Lucifer inbuit, sed terris Domini de cruce tristibus maior sole novum restituens diem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae37)
mors illi devicta iacet, calcavit abyssum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon) 43:2)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)
Laurentium sisti iubet, exquirit arcam ditibus massis refertam et fulgidae montes monetae conditos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.16)
"abde caput tristi, iam frigida pestis, abysso;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 121)
sed nec tertius ille nunc legetur, Baetin qui patrium semel relinquens undosae petiit sitim Ravennae, plosores cui fulgidam Quirites et carus popularitate princeps Traiano statuam foro locarunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem49)
Munera laeta capis, festiuis fulgida taedis, Ecce uenit sponsus, munera laeta capis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:27)
Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION