라틴어 문장 검색

Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
6. Haec nova veluti fulgura et tonitrua in Angliam pervenerunt, ducem scilicet Eboraci pro certo vivere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:1)
Etenim videre est apud Graecos, eos, qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis in deos eo nomine damnatos:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:3)
utpote cujus exemplum in proximo non vidisset, nisi forte in terrae motu aut fulmine, quae, ut magnalia naturae et non imitabilia ab homine, homines statim rejecturi fuissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:5)
4. Fulmina comburentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 42:1)
Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eveniunt hyeme, sed sub tempus magnorum fervorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:4)
23. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 163:1)
fulguris, flammae, ignis carbonum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:22)
Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua et fulgura et operationes magicas habita et appellata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:3)
similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat;
(불가타 성경, 바룩서, 4장60)
In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
(불가타 성경, 나훔서, 2장5)
Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장14)
Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장1)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)
Ardentis uia fulminis mouebit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION