라틴어 문장 검색

nec minus succus marrubii cum fuligine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 2:2)
Et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:2)
Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:2)
Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:3)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attolens oculos;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II59)
cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus delevit multa veteris fuligine testae, quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V21)
oculos fuligine pascit distinctus croceis et reticulatus adulter, suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo saepius in teneris haerebit dextera lumbis, hic erit in lecto fortissimus:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI186)
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII109)
dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X54)
Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus Et fluere excusso cinnama fusa vitro, Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LV1)
'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines, Balsama qui semper, cinnama semper olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII5)
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo, Massica Theseis tam bene vina favis;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIII3)
Quod semper casiaque cinnamoque Et nido niger alitis superbae Fragras plumbea Nicerotiana, Rides nos, Coracine, nil olentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LV1)
Unguenta et casias et olentem funera murram Turaque de medio semicremata rogo Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto, Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION