라틴어 문장 검색

Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit, an virtutis experimentis speciosius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 2:1)
Multaque tum tellus etiam portenta creare conatast mira facie membrisque coorta, androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, orba pedum partim, manuum viduata vicissim, muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:7)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus finibus in Cecropis funestos reddidit agros vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:1)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, viduatas corpore quam primum ire illo voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 7:1)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus Finibus in Cecropis funestos reddidit agros, Vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:5)
Ultima funesta concurrant proelia Munda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:5)
At si funestas acies, si dira paratis Proelia discordes, lacrimas civilibus armis Secretumque damus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:6)
Funestam mundo votis petit omnibus horam, In casum quae cuncta ferat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:1)
nullas tuba verberet aura Crastina dira quies, et imagine moesta diurna Undique funestas acies feret, undique bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:8)
Prima velim caput hoc funesti lancea belli, Si sine momento rerum partisque ruina Casurum est, feriat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:25)
Nullaque funestis inventa est victima sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:51)
Si totidem Magni soceros, totidemque petentes Urbis regna suae funesto in Marte locasses, Non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:71)
Sed retro tua fata tulit, par omnibus annis, Emathiae funesta dies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:58)
Non te funesta scelerum mercede potitum, Sed dubium fati, Caesar, generoque minorem Adspicens, Stygias Magno duce liber ad umbras Et securus eo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION