라틴어 문장 검색

His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장2)
melior recta quam flexuosa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장25)
procedendo flexuosum fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장32)
melior recta quam flexuosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:4)
procedendo flexuosum fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 6:4)
melior recta, quam flexuosa.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 6:8)
In aure quoque primo rectum et simplex iter, procedendo flexuosum, juxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 6:4)
Athesis trepat choreis calamisque flexuosus leve Mincius susurret et Padus electriferis admoduletur alnis;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:3)
"vellite" proclamant "socii, iam vellite funem.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:323)
Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:3)
Diem deinde, quo domituram auspiceris, bonum a tempestatibus et a religionibus matutinum digito, cannabinisque funibus cornua iuvencorum ligato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 3:2)
Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:2)
Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:1)
naves pari inter se spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flumen dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pontis continerent, sed ancorarum funes non extenti fluitabant, ut augescente flumine inoffensus ordo navium attolleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장4)
tum Helvidius Priscus praetor, praeeunte Plautio Aeliano pontifice, lustrata suovetaurilibus area et super caespitem redditis extis, Iovem, Iunonem, Minervam praesidesque imperii deos precatus uti coepta prosperarent sedisque suas pietate hominum inchoatas divina ope attollerent, vittas, quis ligatus lapis innexique funes erant, contigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION