라틴어 문장 검색

Sicque duo metropolitani ob consensum adulterii nefandi regis rite obligati sunt et ceciderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:18)
Vt sileam, tua dona uolunt, furtisque laborant Esse locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:2)
Latratu tua furta loquar, nisi sponte recedas.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:8)
Venatur michi farra labor, tibi fercula furtum.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:15)
Respondere lupo de furti labe tenetur Vulpes.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:1)
Tu bene furta negas, te uite purior usus Liberat.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:8)
Extorquere paras aliquid, furtumque minaris, Sed mea furtiuam respuit esca gulam.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:10)
Firmabo mea uerba manu, sua furta fateri Hunc faciam.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:8)
"Haec enim, nec ullus alius, miserum adulescentem, sororis meae filium,in adulteri gratiam et ob praedam hereditariam extinxit veneno."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:52)
"enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis."
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:14)
"Tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consaviat, atque sic ad illum Licet tu inquit Domine fili, nunquam mihi concessu deum decretum servaris honorem, sed istud pectus meum, quo leges elementorum et vices siderum disponuntur, convulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaveris casibus, contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris, in serpentes, in ignes, in feras, in aves et gregalia pecua serenos vultus meos sordide reformando;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:165)
"Sat est cotidianis eum fabulis ob adulteria cunctasque corruptelas infamatum:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:170)
mares enim ob admissariam Venerem pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:5)
Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:6)
hoc et illud et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito suo, donec utroque opere perfecto, acceptis septem denariis, calamitosus faber collo suo gerens dolium coactus est ad hospitium adulteri perferre.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION