라틴어 문장 검색

parvis exercita furtis quae vastare penum neglectaque sueverat arcae claustra remoliri, nunc uberiore rapina peccat in orbe manus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:111)
instat terribilis vivis, morientibus heres, virginibus raptor, thalamis obscaenus adulter.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:105)
subitis sociantur numina furtis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete21)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)
quid enim narrem Latonia furta, quid Cererem magnamque Themin?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:45)
stimulat communis in arma virginitas crimenque feri raptoris acerbat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:109)
o fortunatas alii quascumque tulere raptores!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:142)
quodsi quis Cereri raptorem prodere divum audeat, imperii molem pacemque profundam obtestor rerum, natus licet ille sororve vel coniunx fuerit natarumve agminis una, se licet illa meo conceptam vertice iactet:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:20)
ne gracilem ventus decusserit arbore nidum, ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:80)
iam Veneri iunctae, sociis raptoribus, itis?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:177)
quodsi nos aliquo praevenit foedere raptor, tu certe, Latona, refer;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:203)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
furto gaudet amans, permutat navita merces et vigil elapsas quaerit avarus opes, blandaque largitur frustra sitientibus aegris inriguus gelido pocula fonte sopor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus et Diomedeis tantum praeclarior ausis, quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:206)

SEARCH

MENU NAVIGATION