라틴어 문장 검색

forte ita accidit ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret, et quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 57:1)
leves autem qui hastam tantum gaesaque gererent vocabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 105:3)
ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano visu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:2)
iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 512:1)
Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laevo umero summum pectus gaeso ictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 79:2)
caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 700:1)
gladio Hispaniensi est cinctus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:2)
nam iam quasi zona liene cinctus ambulo, geminos in ventre habere videor filios.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 13)
cinctuque gabino 'Gabinus cinctus' est toga sic in tergum reiecta, ut una eius lacinia a tergo revocata hominem cingat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6126)

SEARCH

MENU NAVIGATION