라틴어 문장 검색

ruina soceri in exilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum Eprium, delatorem Thraseae, accusare adgreditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장2)
mox dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus moderationem laudantium aut constantiam requirentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장6)
Vasconum lectae a Galba cohortes ac tum accitae, dum castris propinquant, audito proeliantium clamore intentos hostis a tergo invadunt latioremque quam pro numero terrorem faciunt, aliis a Novaesio, aliis a Mogontiaco universas copias advenisse credentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장10)
referente Caesare de restituendis Galbae honoribus, censuit Curtius Montanus ut Pisonis quoque memoria celebraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장3)
occurrit truci oratione Curtius Montanus, eo usque progressus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis pecuniam a Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장6)
praetorianam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro Vespasiano congregati;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장2)
Varus praetorianis praepositus vim atque arma retinebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장4)
utque Domitiani animum Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domitiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utraque munia sufficere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장6)
principem Galbam sextae legionis auctoritate factum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장10)
id quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in publicum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:3)
legauit populo R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:6)
flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio praetorianis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 2:1)
Romae castra constituit, quibus praetorianae cohortes uagae ante id tempus et per hospitia dispersae continerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 1:3)
militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 2:1)
militem praetorianum ob subreptum e uiridiario pauonem capite puniit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 60장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION