라틴어 문장 검색

Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:12)
qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lauacrum baptismi percepit, et patriam reuersus, ubi regno potitus est, mox ea, quae in Galliis bene disposita uidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua pueri litteris erudirentur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.3)
His temporibus quaestio facta est frequens et magna de obseruatione paschae, confirmantibus eis, qui de Cantia uel de Galliis aduenerant, quod Scotti dominicum paschae diem contra uniuersalis ecclesiae morem celebrarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.7)
Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit, oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 228:1)
pro Annio Servilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 243:2)
et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 50:1)
senatus consultum in sententiam M'. Acili factum est ut oppidum praesidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 376:1)
Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 535:1)
tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 577:1)
in eius locum M'. Acilius Glabrio suffectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 581:2)
Sempronius Longus, Q. Minucius Thermus, M'. Acilius Glabrio, L. Apustius Fullo, C. Laelius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 298:2)
M'. Acilius Glabrio et C. Laelius eos ludos fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 308:2)
praetores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter cives et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Siciliam, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 319:1)
ad quaerendam opprimendamque M'. Acilius Glabrio praetor, cui inter cives peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus, alios . . . , alios iam congregatos pugnando vicit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 440:1)
Domitius, C. Livius Salinator, M'. Acilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 97:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION