라틴어 문장 검색

deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis - id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur - , et ipsa constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 2:1)
Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti nobis noceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:4)
sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 38A 3:1)
tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 39 4:4)
hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 2:2)
) tam punctum attrahens, quam punctum attractum, geminabitur vis attractionis mutuae, conservatis proportionibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 30:5)
Nam viribus ambabus geminatur attractio, proportione servata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 41:4)
Trahant Sphaerae se mutuo, & vis geminata proportionem priorem servabit. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 52:2)
dilutas querimur geminet quod fistula guttas.
(페르시우스, 풍자, satire 311)
qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 26)
crede, brevique fides aderit, geminabit honorem filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 455)
ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 18:4)
" At senior, postquam est merces geminata, "sub illis montibus" inquit "erunt" :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:14)
aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION